monumenta.ch > Beda Venerabilis > 10
Beda, De Temporum Ratione, IX. De hebdomadibus LXX propheticis. <<<     >>> XI. De mensibus.

CAPUT X. De hebdomada aetatum saeculi. [

BRID. RAM. GLOSSAE.---Octava species hebdomadis uniformis, et sola sine circuitu revolutionis exstans. Uniformis, non varia, quia non variatur tempus in ea. Et sola, scilicet quia omne tempus continetur in ea. Sine circuitu, quia non revolvuntur tempora in ea. Uniformis dicitur, quia non habet nisi unam formam temporis. Non enim iteratur tempus in ea, sed omne tempus continet in se. Ad figuram, id est, ad exemplum primae hebdomadis, scilicet in qua creatus est mundus, et omnia quae in eo sunt.

Non longe post natis gigantibus, corrupta est omnis terra, donec Creator, poenitens se hominem fecisse, mundum diluvio perdere disponeret. Dicitur Deus poenitens, sicut scriptum est: Poenitet me fecisse hominem super terram. Et rursum: Poenitet me, quod constituerim regem Saul in Israel. Quomodo est poenitens, qui id quod semel fecerit, se fecisse nequaquam dolet? Poenitere dicitur, cui id quod fecit displicet, et haec contra mutando aliquid aliud facit. Et quia ipse immutabilis, id quod voluerit mutat, poenitere dicitur, quamvis rem mutet, consilium non mutat. Lege in Moralibus sancti Gregorii librum vigesimum, in quo haec sacra verba continentur: Qui in construendam superbiae turrim convenerunt, linguarum divisione mutati, et ab invicem sunt dispersi. Haimo: Babylon civitas fuit Chaldaeorum metropolis, et potentissima, tantaeque magnitudinis, sicut Herodotus narrat, et multi alii historiographi Graecorum, ut ab angulo in angulum extenderetur per quadrum sedecim millia passuum, id est, simul sexaginta quatuor, qui faciunt leucas quadraginta duas, et duas partes unius; et est aedificata a regina quae dicta est Semiramis, in cuius medio est arx, sive capitolium, turris quam aedificaverunt filii Adam post diluvium, antequam dividerentur per universum orbem, quae turris dicitur tenere in altitudinem tria millia passuum, hoc est, leucas duas, paulatim de lato in angustas coarctata, ut pondus imminens facilius a lateribus sustentetur. Et quia ibi confusum est labium universae terrae, vocatur Hebraice Babel, Graece Babylon. Isidorus: Linguarum diversitas exorta est in aedificatione turris post diluvium. Nam priusquam superbia turris illius in diversos signorum sonos humanam divideret societatem, una omnium nationum lingua fuit, quae Hebraea vocatur, qua patriarchae et prophetae usi sunt non solum in sermonibus suis, verum etiam in litteris sacris. Initio enim, quot gentes, tot linguae fuerunt. Deinde plures gentes quam linguae, quia ex una lingua multae sunt gentes exortae. Linguae enim dictae in hoc loco pro verbis quae per linguam fiunt, genere locutionis illo, quo is qui efficit per id quod efficitur nominatur, sicut os dici solet pro verbis, et sicut manus pro litteris. Septima die consummatis operibus suis Deus requievit, eamque sanctificans Sabbatum nuncupari praecepit. Augustinus, in libro XI, de Civitate Dei: Cum vero in die septimo requiescit Deus ab omnibus operibus suis, et sanctificat eum, nequaquam est accipiendum pueriliter, tanquam Deus laboraverit operando, qui dixit et facta sunt. verbo intelligibili et sempiterno, non sanabili et temporali; sed requies Dei requiem significat eorum qui requiescunt in Deo, sicut laetitia domus laetitiam significat eorum qui laetantur in domo, etiamsi non eos domus ipsa, sed alia res aliqua laetos facit. Similiter cum laeta epistola dicitur, significans eorum laetitiam quos legentes efficit laetos. Convenientissime igitur cum Deum requievisse prophetica narrat auctoritas, significat eos qui in illo requiescunt, et quos facit ipse requiescere. Hoc etiam hominibus, quibus loquitur, et propter quos utique conscripta est, promittente prophetia, quod etiam ipsi post bona opera, quae in eis et per eos operatur Deus, si ad illum prius in ista vita per fidem quodammodo accesserint, in illo habebunt requiem sempiternam. De septenarii porro numeri perfectione iam superius scriptum habemus.

Perficietur autem quando receptis sancti corporibus in terra sua duplicia possidebunt, laetitia sempiterna erit eis. In terra sua, hoc est, in terra viventium et mansuetorum. Duplicia possidebunt, id est, in corpore et anima, cum perceperint immortalitatem et incorruptionem in corpore, et incommutabilitatem in anima, et laetitia sempiterna erit eis.

ITEM UNDE SUPRA.---In ipso quidem principio conditionis facta sunt coelum et terra, angeli, aer et aqua de nihilo. Die vero prima facta est lux, et ipsa de nihilo. Secundo, firmamentum in medio aquarum. Tertia, species maris et terrae, cum eis quae terrae radicitus inhaerent. Quarta, luminaria coeli de lumine primo die facto. Quinto, natatilia et volatilia de aquis. Sexto, reliqua animalia de terra, et homo carne quidem de terra, anima vero de nihilo creatus, qui in paradiso, quem Dominus a principio plantaverat, constituitur. Septimo, Dominus requievit, non a creaturae gubernatione, cum in ipso vivamus, moveamur et simus, sed a novae substantiae creatione.

Heptameron primordia mundi.

Primus in orbe dies lucis primordia sumpsit: Alter, splendifluis coelum firmavit in horis. Tertius, undivagum mare dat cum germine terrae. Quartus, habet Phoebum, lunamque et sidera coeli. Quintus, plumigeras volucres piscesque natantes. Sextus, quadrupedis reptans, hominesque sagaces. Septimus, est Domino requies his rite peractis.

IOAN. NOV. SCHOLIA.---Octava species. Ultima species hebdomadae est omnium saeculorum ab initio temporum consummatio, cuius septimus dies requies est perennis, per infinita saecula durans. Dicuntur autem huius septimanae partes, aetates mundi quorum temporum rationem septem primi dies creationis typice expresserunt, quam rem Beda historiarum collatione et accommodatione luculenter agit.

]
SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 Octava species hebdomadis uniformis, et sola sine circuitu revolutionis exstans, ad figuram per omnia primae hebdomadis labentibus huius saeculi conficitur aetatibus. Prima enim die facta est lux, et prima aetate homo in paradisi amoenitate locatur. Divisa luce a tenebris factum est vesperum, et, separatis Dei filiis a semine nequam, non longe post natis gigantibus, corrupta est omnis terra, donec Creator, poenitens se hominem fecisse, mundum diluvio perdere disponeret.
2 Secunda die firmamentum in medio libratur aquarum; secunda aetate arca in medio fertur aquarum, hinc fonte abyssi supportata, illinc coeli cataractis compluta, quae habuit vesperam, quando filii Adam pedes ab Oriente moventes qui in construenda superbiae turre convenerant, linguarum divisione multati, et ab invicem sunt dispersi. Tertia die, aquis in congregationem unam coactis, apparuit arida, sylvis herbisque decora; et tertia aetate firmatis in cultu daemonum nationibus, Abraham patriarcha cognationem patriamque deserens, sanctorumque semine fecundatur.
3 Advenit et vespera quando gens Haebrea, malis coacta prementibus, contra Dei voluntatem regem sibi petit, qui, mox ordinatus, primo Domini sacerdotes prophetasque trucidat, postmodum ipse cum tota gente gladio periit Allophylorum. Quarta die coelum luminaribus ornatur; quarta aetate gens illa coelesti fide inclyta, regno David et Salomonis gloriosa, templi etiam sanctissimi altitudine totum nobilitatur in orbem.
4 Sed accepit et vesperam, quando, crebrescentibus peccatis, regnum illud a Chaldaeis dissipatum, templum dirutum, et tota gens est Babyloniam translata. Quinta die pisces avesque aquis eductae; hi patriis manent undis, illae aera terramque pervolant; quinta aetate multiplicatus in Chaldaea populus Israel, pars coelestium desideriorum pennis fulta Hierosolymam petunt, pars volatu destituta virtutum inter Babyloniae fluenta resident.
5 Successit et vespera, quando, imminente iam Salvatoris adventu, gens Iudaea propter scelerum magnitudinem Romanis tributaria facta, insuper et alienigenis est regibus pressa. Sexta die terra suis animantibus impletur, et homo primus ad imaginem Dei creatur, moxque ex eius latere dormientis sumpta costa femina fabricatur; sexta aetate, praeconantibus prophetis, Filius Dei in carne, qui hominem ad imaginem Dei recrearet, apparuit, qui obdormiens in cruce, sanguinem et aquam de latere, unde sibi Ecclesiam consecraret, emanavit. Huius aetatis vespera caeteris obscurior in Antichristi est persecutione ventura.
6 Septima die, consummatis operibus suis, Deus requievit, eamque significans, Sabbatum nuncupari praecepit, quae vesperam habuisse non legitur. Septima aetate iustorum animae post optimos huius vitae labores in alia vita perpetuo requiescunt, quae nulla unquam tristitia maculabitur, sed maior insuper resurrectionis gloria cumulabitur. Haec aetas hominibus tunc coepit, quando primus martyr Abel, corpore quidem tumulum, spiritu autem Sabbatum perpetuae quietis intravit.
7 Perficietur autem, quando, receptis sancti corporibus in terra sua duplicia possidebunt, laetitia sempiterna erit eis, et ipsa est octava, pro qua VI Psalmus inscribitur, credo quia in sex huius saeculi aetatibus pro septima vel octava illius saeculi aetate est supplicandum. In qua quia iusti gaudia, sed reprobi sunt supplicia percepturi, Psalmus hic ingenti pavore incipit, currit, finitur: Domine, ne in ira tua arguas me, etc.